Lateinisch

 

Eduard Bornemann

 

Lateinisches Unterrichtswerk

 

Ausgabe A

für den grundständigen Lateinunterricht

 

Band 1

 

Herausgegeben von

Axel Schönberger

und

Sydney Smith

 

 

 

 

 

 

 

ISBN: 978-3-936132-05-2

1. Auflage 2004

Seitenzahl: 166
Format: 16,5 x 23,3 cm
Hardcover/Gebunden
Gewicht: 526 g

Preis: 14,80 Euro

 

 

Ein Standardwerk für soliden, grundständigen Lateinunterricht, das bestmöglich auf das Latinum vorbereitet und eine gute Lesefähigkeit lateinischer Prosatexte vermittelt. Die A-Ausgabe umfaßt drei Bände mit insgesamt 100 Lektionen und einen vierten Band, die Lateinische Sprachlehre. Die B-Ausgabe stellt eine um mehr als die Hälfte gekürzte Fassung der A-Ausgabe dar, zu der die Kurzgefaßte lateinische Sprachlehre gehört. Das Werk ist ebenso für den Schulunterricht wie für den Nachhilfeunterricht oder als Ergänzung zur aufgrund ihrer Kürze schwierigeren B-Ausgabe des Lateinischen Unterrichtswerkes geeignet.


Im Band A1, der dreißig Lektionen umfaßt, sind ein umfangreicher Übungsteil, ein Lernvokabular sowie die für diesen Band erforderliche Grammatik integriert.

 

Auszug aus den Lesestücken des ersten Bandes

 

Vorkursus

 

Maskulina der o-Deklination auf -us

 

Stück 1

 

Subjekt und Prädikat: medicus immolat.

 

    1. amīcus vocat. 2. avus cēnat. 3. rūsticus arat. 4. Paulus ambulat. 5. dominus intrat, servus advolat.


    6. amīcus rīdet. 7. servus tacet. 8. Plīnius docet. 9. Cárolus flet. 10. circus ārdet. 11. nāsus dolet. 12. populus lūget. 13. dominus imperat, servus pāret.


    14. amīcī vocant. 15. Rōmānī pūgnant. 16. servī cēnant — dominus et servus cēnant — dominus et servī cēnant — dominī et servī cēnant. 17. Paulus et Carolus labōrant.


    18. amīcī rīdent. 19. oculī dolent. 20. dominus interrogat, servī respondent. 21. Rōmānī lūgent. — Augustus et Rōmānī lūgent. 22. servī tacent et pārent.
    23. labōrāre dūrat. 24. docēre dēlectat.


    25. quis vocat? 26. quid dolet? 27. quis tacet et pāret? 28. quid dēlectat?

 

 

 

 

Eduard Bornemann

 

Lateinisches Unterrichtswerk

 

Ausgabe A

für den grundständigen Lateinunterricht

 

Band 2

 

Herausgegeben von

Axel Schönberger

und

Sydney Smith

 

 

 

 

 

 

 

ISBN: 978-3-936132-06-9

1. Auflage 2004

Seitenzahl: 220
Format: 16,5 x 23,3 cm
Hardcover/Gebunden
Gewicht: 644 g

Preis: 17,80 Euro

 

Ein Standardwerk für soliden, grundständigen Lateinunterricht, das bestmöglich auf das Latinum vorbereitet und eine gute Lesefähigkeit lateinischer Prosatexte vermittelt. Die A-Ausgabe umfaßt drei Bände mit insgesamt 100 Lektionen und einen vierten Band, die Lateinische Sprachlehre. Die B-Ausgabe stellt eine um mehr als die Hälfte gekürzte Fassung der A-Ausgabe dar, zu der die Kurzgefaßte lateinische Sprachlehre gehört. Das Werk ist ebenso für den Schulunterricht wie für den Nachhilfeunterricht oder als Ergänzung zur aufgrund ihrer Kürze schwierigeren B-Ausgabe des Lateinischen Unterrichtswerkes geeignet.


Im Band A2, der die Lektionen 31-60 umfaßt, sind ein umfangreicher Übungsteil, das Lern- und Nachschlagevokabular sowie ein Grammatikteil, der die gesamte Grammatik der ersten sechzig Stücke umfaßt, integriert.

 

 

Auszug aus den Lesestücken des zweiten Bandes

 

Stück 60

 

Dē historiā Rōmānā

 

    1. annōs Rōmānī numerābant ab annō urbis conditae; is annus fuit ante Chrīstum nātum septingentēsimus quīnquāgēsimus tertius. praeerant cīvitātī Rōmānae initiō (per ducentōs ferē annōs) rēgēs; eōrum prīmus fuit Rōmulus, ultimus Tarquinius Superbus. annō ante Chrīstum nātum (= a. Chr. n.) quīngentēsimō nōnō sīve ab urbe conditā ducentēsimō quadrāgēsimō quārtō Tarquinius Superbus rēgnō prīvātus et ex urbe dēturbātus est; deinde prīmum creātī sunt duo annuī cōnsulēs, quī magistrātūs populī Rōmānī rem pūblicam administrābant.
    2. saeculīs īnsequentibus Rōmānī cum plūrimīs Italiae gentibus — etiam cum Pyrrhō, rēge Epīrī, quī Tarentīnīs auxiliō vēnerat — fēlīciter pūgnāvērunt; itaque annō ante Chrīstum nātum ducentēsimō sexāgēsimō quīntō tōta ferē Italia in eōrum diciōne erat. (inde) ab illō tempore imperium Rōmānum paulātim et gradātim prōpāgātum est suprā terrās adiacentēs marī, quod appellāmus internum vel mediterrāneum.
    3. cum Carthāginiēnsibus Rōmānī tribus bellīs dīmicāvērunt. inter haec bella Pūnica gravissimum fuit secundum, quō Hannibal (inde) ab annō ante Chrīstum nātum ducentēsimō duodēvīcēsimō (ūsque) ad annum ducentēsimum prīmum dux Carthāginiēnsium fuit. prius iam audīvistis dē horribilī illā clāde Cannēnsī, quā māximus Rōmānōrum exercitus annō ducentēsimō sextō decimō plānē dēlētus est. annō centēsimō quadrāgēsimō sextō Rōmānī ipsam urbem Carthāginem expūgnāvērunt ac solō adaequāvērunt.
    4. ab hōc ferē tempore per amplius (quam) centum annōs rēs pūblica Rōmāna paene continenter internīs tumultibus et bellīs cīvīlibus vexāta et dēbilitāta est. C. (= Gāius) Iūlius  Caesar, quī (inde) ab annō duodēsexāgēsimō ad annum quīnquāgēsimum alterum Galliam subēgerat — suprā iam commemorāvimus īnfēlīcem Vercingetorīgis rebelliōnem — annō quadrāgēsimō quārtō, postquam omnēs adversāriōs dēvīcit, ā coniūrātīs occīsus est.
    5. Octāviānus, Caesaris hērēs, annō ante Chrīstum nātum ūnō et trīcēsimō (oder: trīcēsimō prīmō) imperium occupāvit; is prīmus appellātus est Augustus. imperātōribus pāruit imperium Rōmānōrum per quīngentōs septem annōs (ūsque) ad annum post Chrīstum nātum (= p. Chr. n.) quadringentēsimum septuāgēsimum sextum. hōc annō gentēs Germāniae ultimum imperātōrem, cui nōmen erat Rōmulus Augustulus, imperiō prīvāvērunt Italiamque occupāvērunt.

 

 

 

Eduard Bornemann

 

Lateinisches Unterrichtswerk

 

Ausgabe A

für den grundständigen Lateinunterricht

 

Band 3

und

Wortschatz A1-A3

 

Herausgegeben von

Axel Schönberger

und

Sydney Smith

 

 

 

 

 

 

ISBN: 978-3-936132-16-8

1. Auflage 2006

Seitenzahl: 218 + 107
Format: 16,5 x 23,3 cm
Band A3: Hardcover/Gebunden

Wortschatz A1-A3: Softcover
Gewicht: 657 g (A3) + 296 g (Wortschatz)

Preis: 29,80 Euro

 

Ein Standardwerk für soliden, grundständigen Lateinunterricht, das bestmöglich auf das Latinum vorbereitet und eine gute Lesefähigkeit lateinischer Prosatexte vermittelt. Die A-Ausgabe umfaßt drei Bände mit insgesamt 100 Lektionen und einen vierten Band, die Lateinische Sprachlehre. Die B-Ausgabe stellt eine um mehr als die Hälfte gekürzte Fassung der A-Ausgabe dar, zu der die Kurzgefaßte lateinische Sprachlehre gehört. Das Werk ist ebenso für den Schulunterricht wie für den Nachhilfeunterricht oder als Ergänzung zur aufgrund ihrer Kürze schwierigeren B-Ausgabe des Lateinischen Unterrichtswerkes geeignet.

 

Der Band A3 umfaßt die Lesestücke 61-100, einen umfangreichen Übungsteil sowie ein Lernvokabular nach Stücken.

 

Der Wortschatz A1-A3 enthält ein lateinisch-deutsches alphabetisches Wörterverzeichnis des Wortschatzes zu den Stücken 1-100 aller drei Bände, ein nach Wortarten gegliedertes Verzeichnis des Wortschatzes der Stücke 61-100 sowie die Flexionslehre in übersichtlichen Tabellen.

 

 

Auszug aus den Lesestücken des dritten Bandes

 

Stück 96

 

A

 

    1. patruus Paulō et Iūliō quattuor librōs dōnāvit — quaternōs librōs eīs dōnāvit. 2. Caesar singulīs legiōnibus bīnōs tribūnōs praefēcit. 3. Rōmānīs ingenuīs terna nōmina erant: praenōmen, nōmen gentīlĭcium, cōgnōmen; exemplī grātiā commemorāmus: Gāium Iūlium Caesarem et Mārcum Tullium Cicerōnem. 4. Caesar et Ariovistus dēnōs comitēs ad colloquium addūxērunt. 5. aliī mēnsēs trīcēnōs diēs habent, aliī singulōs et trīcēnōs (vel: trīcēnōs singulōs), Februārius duōdētrīgintā. 6. Augustus legiōnāriīs trēcēnōs nummōs virītim lēgāvit.
    7. postquam Minucius, Făbiī magister equitum, errōrem suum intellēxit, rūrsus ūna castra ē bīnīs facta sunt.
    8. ter terna sunt novem — quater quaterna sunt sēdecim — quīnquiēs octōna sunt quadrāgintā. 9. Augustus nōmen imperātōris semel atque vīciēs peperit.
    10. Alexander exercitūs Persārum ter aciē vīcit: prīmum ad Grānīcum flūmen, iterum apud urbem Issum, tertium apud Arbēla vīcum. 11. Marius septiēs cōnsul fuit; cum septimum cōnsul erat, (dē vītā) dēcessit.
    12. ‘quoūsque tandem, Catilīna, abūtēre (= abūtēris) patientiā nostrā!’ 13. tribūnī plēbis senātūs cōnsultum nōn sōlum nōn probāvēre, sed etiam vehementer reprehendēre.
    14. cūr mē nōn exspectāstī, Tite? 15. «turpitūdinem fŭgae nunc virtūte dēlēstis, equitēs!» 16. Rōmānī numquam sociōs suōs frūstrā auxilium petīsse glōriātī sunt; itaque, cum querēlās Saguntīnōrum audīssent, lēgātōs in Hispāniam mīsērunt ad rēs sociōrum īnspiciendās.
    17. ursus fīcōrum avidus in hortum penetrārat; sed rūsticī lapidibus eum fugārunt. — cōnferte imāginem!
    18. legiōnāriī ante pūgnam castra mūniērunt. 19. ubi ē patrōnō quaesierō, quid faciāmus, statim tibi dīcam.

 

B

 

Cicerōnis ad Tirōnem lībertum epistula

 

    nōn rārō servī, quī dē dominīs suīs bene meritī erant, manūmissī sunt. hī lībertī, quī dīcēbantur, cum saepe ā dominō prīstinō eiusque famĭliā ut amīcī et propinquī dīligēbantur ac colēbantur tum cīvitātem adipīscēbantur. illius familiāritātis haec epistula exemplum est.

 

TVLLIVS TĪRŌNĪ SVŌ S.P.D.

 

    māgnae mihi fuēre cūrae et sollicitūdinī tuae litterae: ex animō tē ōrō, nē, priusquam plānē valeās, aut nāvigātiōnī aut viae molestae tē committās. satis tē mātūrē vidēbō, sī plānē sānātum tē vidēbō. medicī tuī cūrātiōnēs ego nōn tantum probō quantum tū; nam scītō mē audīsse iūs tibi dătum esse ab eō, quamquam stomachicus erās!
    illud, mī Tīrō, tē rogō, nē ūllī sumptuī parcās ad convalēscendum; iam scrīpsī ad Cŭrium, ut tibi dăret, quodcumque petīssēs. medicō ipsī, putō, aliquid ultrō dărī oportet, quō sit studiōsior. innumerābilia in mē explēstī mūnera et officia domestica, forēnsia, urbāna, prōvinciālia, in rē prīvātā, in rē pūblicā, in studiīs, in litterīs nostrīs; ea omnia superābis atque optimē dē mē merēbēre, sī nunc dē nūllā rē cōgitābis nisi dē valētūdine tuā. persuāsum habētō, mī Tīrō, pariter tē ab omnibus amārī ac mē ipsum et permultōrum māximē interesse tē convalēscere!
    valē, mī Tīrō, valē, valē et salvē! Lepta tibi sālūtem dīcit et cēterī omnēs. valē! VII īd. Nov. Leúcade.

 

S

 

sē ipsum nōsse difficillimum est.
nōn quī parum habet, sed quī plūs cupit, pauper est.

 

 

 

Kontakt- und Terminvereinbarung

Für Fragen oder Terminvereinbarungen erreichen Sie uns unter der folgenden Telefonnummer:


+49 69 15 34 19 80

 

Nutzen Sie auch gerne direkt unser Kontaktformular.